- RUBER Color
- RUBER Colormodestiae et ingenuitatis, sicut pallor impudentiae, signum, vide supra Pallidi: in Circi factionibus olim insignis; quem enim nonnulli coccinum, alii russatum, eum Sidonius Apollinaris simpliciter rubentem vocat, uti vidimus supra invoce Rosa, Idem in vestitu olim Imperatorum ac Ducum, calceia item Patriciorum, obtinuit, ut visum in vocibus Pileus, Purpura, item Mulleus. Pilei rubri usum, etiam antequam Cardinales purpurâ donarentur, ab Innocentio IV. in Concil. Lugdunensi A. C. 1245. in Ecclesia Romana, et quidem initiô omnibus Episcopis communem fuisse, sunt qui tradant, apud Anselm. Solerium, de Pileo sect. 13. In quibusdam quoque Academiis Pileum Iurisconsultorum rubrum esse, eo quod adsint Regibus et Principibus terrae, quorum praecipuum ornamentum purpura est, notant Middendorpius, de Academ. l. 1. c. 13. et Maxim. Sandaeus, in Theolog. Iurid. Comment. 50. Apud Nicetam Choniatem, Histor. Alex. l. 1. datis purpureis calceis designatus hic Imperator: similiter apud Niceph. Gregoram, l. 4. Irene Alexii filia, quia destinata haeres Imperi fuerat, rubros inducere iussa est. Sic et literae rubrô sigillô ac sericô munitae, et conchae sanguine pictae, Imperator. Constantinopolitanorum propriae fuêre, uti idem Choniates de gest. Manuel. l. 1. refert, cui adde, si placet, Georg. Logothetam in Chron. Constantinop. Ipsos domesticos Imperatorum, ut spectare ad eorum familiam agnoscerentur, clavô purpureô vestem inoculâsse, affirmat S. Dorotheus, doctr. 1. Vide quoque supra Passio, Phylacteria, Pudor. Coeterum his gradibus rubrum colorem, Graecis vocabulis, percensuit A. Gellius, 1. 3. c. 9. ξανθὸν, ἐρυθρὸν, πυῥῤὸν, φοίνικα, quem postremum vigore et exsuperantiâ rubri coloris coeteris omnibus praestare innuit. Vide supra, ubi de colore Puniceo. In Arte Heraldica gulam vocari, dictum suô locô.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.